- PANNUS
- PANNUSin Circensibus olim ludis, certô colore insignis, factiones discernebat; unde consuetudinem in Principum Aulis Nobilibusque familiis servitia variorum colorum pannis excolendi et ab aliis discernendi, quos Liureas hodie dicunt, ortam esse, haud vane conicit Octav. Ferrarius l. de Re Vestiar. Fuêre autem aurigarum factiones quatuor, quae a coloribus viridis coccinei, caerulei albique Panni, quô donabantur, nomina acceperunt, Prasinae, Ruffae, Venetae et Albatae, Tertullian. Quibus Domitianus, Suetoniô teste, duas alias adiunxit, Aurati Purpureique Panni, c. 7. Harum ad reprehensionem usque Imperatores nonnulli studiosi exstiterunt, ut Caligula Prasinae, Vitellius Venetae etc. Imo et pompâ procedente favorem et studia uniuscuiusque prout huic vel illi factioni studebant, ingentes saepe sponsiones, quae depositâ pecuniâ fiebant, ostenderunt. Hadr. Turnebus Adversar. l. 8. c. 4. et l. 18. c. 23. Ovid. de Arte l. 2. v. 167.———— ———— Tangitque manu poscitque libellum.Et quaerit positô pignore, vincat uter, etc.Vide praeter Tertullian. memoratum l. de Spectaculis c. 16. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 5. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, ut et supra, in voce Factiones. Sed et apud Latinos Scriptores Panni non raro pro vestimentis laceris accipiuntur. Sencca de Ira l. 3. c. 19. Cum spongiae non invenirentur, scindi vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit: et Ep. 20. Magnificentior mihi crede sermo tuus in grabbato videbitur et in panno. Unde Philosophorum Pallium seu Tribonium, quod vestis esset detria et ferme lacera, simpliciter nonnumquam Πάκος seu Pannus dictum reperitur: nec enim pauperiorum solum, sed et Philosophorum gestamen Tribonium fuisse, suô locô videbitur. Cynicorum inprimis Pallium, quod illi duplicare solebant, id est, dextro cum humero brachiô exsertô, totam eius partem dextram sinistro humero inicere, ut retro ad pedes caderet atque ita totum corpus involveret, et constringeret, ut, nisi detraheretur, dilabi non posset, duplicem Pannum vocat Horat. l. 1. Ep. 17. v. 25. ubi de Diogene,———— Quem duplici panno patientia velat.Vide Casaubon. ad Octavium Suetonii c. 21. Et Octav. Ferrarium de Re Vestiaria passim inprimis Part. 2. l. 4. c. 19. Alias Pannus, materia vestis est ex lana: Qui optimi Carthagenâ ex Hispania Genuam et Florentiam: ex Anglia, et Belgro, in quo Lugdunum in primis pannificiô eminet, in Germaniam, Daniam, Sueciam totumque reliquum Septentrionem, deferuntur. In Hispania, lanae mercaturâ, excellit Oppidum S. Sebastiani, in Hibernia Galbassia. Auctor Anonymus Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. Part. 1. c. 10. §. 3. In his, dum ad modulum corporis in vestem caeduntur, delineandis, morochthide gemma uti Vestifices, supra diximus. De investitura per Pannum sericum itidem supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.